Amphitheatrum aeternae providentiae, Pag. 124
 
Vanini, Amphitheatrum aeternae providentiae

/124/ posset, sed incerta et mutabilis, quod divinae

repugnat perfectioni. At quaecunque futura

sunt, a Deo cognoscuntur, si cadunt sub ipsius

providentia. Omnia ergo futura de necessitate

evenient et per consequens non ex libera

nostra voluntate.

 

 

EXERCITATIO XXI

Adversus Ciceronem probat Dei

providentiam.

 

«Contra verbosum noli contendere verbis»,

Cato, Romanae oraculum sapientiae,

pronunciavit; quare, non orationis fuco

sed rationis certissimo argumento, Ciceronis

contumaciam perstringam. Quaeroque ab

ipso an Dei abneget providentiam quia

Deum credat esse nullum; an hunc confiteatur,

ipsius tamen regimen in haec inferiora nullum

esse dicere non vereatur; an utrumque

admittat, hominem vero solum a divina

exemptum putet tutela. Si primum asserit,

quod verisimilius est quandoquidem in libris

De natura deorum et in tota sua philosophia,

ridicula illa quidem, adversus Epicurum

disputat, perabsurdum esse probans

Deum concedere, ipsius vero providentiae

confessionem recusare, cum ergo ipsemet in

Indice

Pagine introduttive
EXERCITATIONES